라틴어 문장 검색

Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:31)
Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:29)
Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:9)
omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:16)
Uno cursu centies sestertium corrotundavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:19)
Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:13)
ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:4)
Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:12)
Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:14)
Operi modo oculos et finge te non humana viscera sed centies sestertium comesse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:8)
Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit, Magno in periclo vita vertetur tua.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.14)
simul Habere res desierint, quas acceperint, Centena matri conferant sestertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.9)
Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:1)
Cum vero ego ductus affinitatis officio, dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores erant, creditor solus exstiterim, cumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enim solvenda de meo -, magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 2:1)
Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION