라틴어 문장 검색

At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:1)
Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 15:1)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Sed antequam arbusculas transferas,nota ventos quibus antea fuerant constitutae, postea manus adhibeto ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 7:1)
Ficum frigoribus ne serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:4)
agrum durum, calidum, siccum desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:4)
Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:1)
Postea linamenta sale atque aceto imbuta applicantur, ac solea spartea pes induitur,maximeque datur opera, ne bos in aquam pedem mittat et ut sicce stabuletur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 2:1)
Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:2)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:3)
Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:2)
Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnunquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:1)
Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:5)
Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION