라틴어 문장 검색

et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:2)
Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:1)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:1)
simplicium autem sunt tres modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:3)
Comparationis autem duo sunt modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:1)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
Prima vis est in simplicibus verbis, in coniunctis secunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:4)
Simplicia invenienda sunt, coniunctio conlocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:5)
Et simplicia verba partim nativa sunt partim reperta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:6)
C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:1)
Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens vituperandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas serviendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION