라틴어 문장 검색

Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:13)
Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:5)
concitatus iracundia prosiliit Lichas et O te inquit feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:1)
Hoc admonere simplices etiam potest, Opinione alterius ne quid ponderent:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta25)
Tum vir animi simplicis Id dedecus castrorum propelli iubet, Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.10)
Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 4:1)
quo genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:2)
Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)
Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 4:1)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 1:2)
Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 11:1)
maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
sed hoc simplicius et amantius.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:2)
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 107)

SEARCH

MENU NAVIGATION