라틴어 문장 검색

prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 563:2)
In civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 158:1)
prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 162:1)
plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 163:1)
tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 697:3)
impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 188:1)
quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 308:1)
et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 22:1)
ea prodigia maioribus hostiis procurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 26:2)
prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis terrorem adtulerant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 512:1)
id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:3)
curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 127:1)
ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 130:2)
decemviri ex libris res divinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION