라틴어 문장 검색

dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)
nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)
hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat, brumamque famemque illa reste cavet:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV94)
Quod vestigium?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 11:4)
increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 17:3)
Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 1:1)
Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 7:2)
"in hoc ego sinu bellum pacemque porto;"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 7:6)
Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 7:12)
Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 46:1)
Statim et e vestigio itur in Syriam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 12:1)
Venere ipsi - nam metus in barbaris nulla vestigia - et diem pugnae a nostro imperatore petierunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 14:1)
Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 3:1)
Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION