라틴어 문장 검색

Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS65)
quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS14)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
Si quando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:1)
spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:15)
ibi tu calentem debita sparges lacrima favillam vatis amici.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 65)
illum et parentis crediderim sui fregisse cervicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 132)
tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori, tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 152)
maturo propior desine funeri inter ludere virgines et stellis nebulam spargere candidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 152)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
sparge rosas, audiat invidus dementem strepitum Lycus et vicina seni non habilis Lyco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1911)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae, sordidum flammae trepidant rotantes vertice fumum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION