라틴어 문장 검색

facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii durior sententia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 205:2)
ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 247:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis,praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:2)
clamor inde ortus ut veniam eius diei daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:1)
ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:3)
et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 231:1)
eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 80:1)
equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed - bona venia tua dixerim - si possim, etiam exsuperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 650:2)
cum bona venia se auditurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 7:3)
primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque Epirotis veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 172:2)
cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod invitus eloquar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 230:1)
nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 94:1)
hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 157:1)
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION