라틴어 문장 검색

undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:7)
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle videri iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:9)
tum quoque communi portam statione tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:4)
statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:30)
Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:7)
Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:13)
Liber pampineas invidit collibus umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS38)
LycidasCerte equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS7)
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS37)
denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:4)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:7)
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:17)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION