라틴어 문장 검색

(herbae quae) internatae segetem laedunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 693)
(nev) ferro laede retuso (semina) quare 'retuso'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3013)
ferro laede retuso 'retuso' obtuso, quo vites quassantur potius, quam putantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3018)
'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3842)
hoc autem remedium est contra sordes, scabiem et laesum vepribus corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4482)
ipse in quinto "subtrahiturque solum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 776)
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
"Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:17)
"Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:8)
Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 29:1)
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:1)
e quibus pullos cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne frigore laedantur et si est calor a sole se opponant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:6)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION