라틴어 문장 검색

Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:5)
reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:6)
Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:1)
Curio summa omnium voluntate Iguvium recepit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:4)
Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
(카이사르, 내란기, 1권 15:2)
Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt.
(카이사르, 내란기, 1권 16:4)
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 30:4)
Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut portibus recipere.
(카이사르, 내란기, 1권 35:12)
Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:5)
Itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
(카이사르, 내란기, 1권 44:7)
hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
(카이사르, 내란기, 1권 45:2)
Hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
(카이사르, 내란기, 1권 45:4)
Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
(카이사르, 내란기, 1권 45:11)
nacti enim spatium se in loca superiora receperunt.
(카이사르, 내란기, 1권 51:14)
Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION