라틴어 문장 검색

pendetque ivgis pro 'iugo', ut ausus Pelidae pretium sibi poscere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3741)
ingratae urbi quia cum alimenta civitatibus praestentur ex rusticorum labore, in his rustici et deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 341)
nam candidae oves in ingenti sunt pretio, unde in georgicis legimus "continuoque greges lege mollibus albos", item alibi "munere sic niveo lanae, si credere di- gnum est".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 204)
quoniam oleum Sicyonium magno in pretio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5197)
ipse in quarto "Milesia vellera nymphae carpebant", Cicero in Verrem "quid a Milesiis lanae sustulerit". magno autem mutentur ingenti pretio comparentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3063)
qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:2)
Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:3)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
at quo utantur homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:2)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis, Nec cauponantes bellum, sed belligerantes Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:5)
Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:1)
Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima, est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 27:1)
Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessaries, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:8)
est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION