라틴어 문장 검색

Minor etiam patet, quia, sicut in omni genere oportet quod primum sit causa omnium aliorum, sic et in genere entis oportet quod primum ens sit causa aliorum, et ex hoc sequitur quod illud primum ens sit ens non causatum, quoniam ipsum debet esse causa sufficiens rerum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:9)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
<7> Item, effectus suam causam sufficientem non potest sequi in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:1)
Causa sufficiens mundi est aeterna, quia ipsa est primum principium;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:2)
Motus qui semper habet causas sufficientes, non potest esse novus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:7)
sed primus motus habet semper causas sufficientes;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:8)
et hoc modo mundus potest esse novus, quamquam habet causam aeternam [et] sufficientem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:4)
mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 58:2)
Cum dicis quod effectus in duratione non potest sequi suam causam sufficientem, dicendum quod hoc verum est de causa agente per naturam, non de agente voluntarie.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 78:2)
Et iterum cum quaedam in mundo sint entia nova, et unum novum non potest esse causa sufficiens alterius novi, ut ex se patet, sequitur manifeste quod omnia nova quae sunt in mundo universaliter sunt ex causa aeterna.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 9:2)
Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant.
(카이사르, 아프리카 전기 14:2)
cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:3)
Cuius vim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:3)
Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat.
(카이사르, 아프리카 전기 70:2)
Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent.
(카이사르, 아프리카 전기 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION