라틴어 문장 검색

cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 709:1)
posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 316:1)
qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 425:2)
bello se non interponant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 567:3)
nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 583:1)
in eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 68:1)
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 184:1)
levari per multos casus tempore interposito praesentes clades posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 68:2)
partes eas interpositis binis elephantis distinguebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 451:2)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
interposita Zmyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 633:1)
A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)
quia tamen immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 409:1)
interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 561:1)
Ab hoc colloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION