라틴어 문장 검색

Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo maius, quia de- terrere ab illo ne servitus quidem potuit.
(세네카, 행복론, Liber III 87:2)
alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente.
(세네카, 행복론, Liber VII 130:4)
Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 47:3)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his verbis utendum erit :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:1)
Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:6)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:1)
Quidquid terret et trepidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:4)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
ferro minax hinc terret Orion deos suasque Perseus aureus stellas habet;
(세네카, Hercules Furens 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION