라틴어 문장 검색

et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:1)
ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem intra annum optime locutum esse Persice constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:1)
quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:2)
iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:4)
promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:3)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 222:4)
prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
Ex illis testis signatoresque falsos commodare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장2)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장9)
Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 4:4)
Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:3)
non praeceptor veri, sed testis est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:5)
O te miserum, si contemnis hunc testem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION