라틴어 문장 검색

et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:13)
"In inferno autem quis confitebitur tibi?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:14)
Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:8)
"Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:35)
Confitere turpitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:14)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:1)
O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:24)
Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:7)
illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:14)
An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:3)
"habeo Deum iudicem, qui meae vitae testis est;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:25)
Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:4)
Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION