라틴어 문장 검색

Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:9)
Desideria ipsa moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:5)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Qui inperturbatus est, sine tristitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:4)
Qui sine tristitia est, beatus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:5)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:3)
Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Qui sine timore est, sine tristitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:2)
Qui sine tristitia est, beatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:3)
Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:6)
Rem nobis eripit casus, usum fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 11:5)
Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:5)
Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:2)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION