라틴어 문장 검색

consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 185:1)
dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:3)
dictator triumphans urbem invehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:2)
An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:1)
omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 528:1)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 110:1)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
numquam ante de triumpho per populum actum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 704:1)
tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 706:2)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
triumphum nec ipsos postulasse delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 787:1)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
omnibus locis re bene gesta dictator senatus consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION