라틴어 문장 검색

Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 14:1)
Tumidissimum animal !
(세네카, 행복론, Liber II 66:1)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
dominare tumidus, spiritus altos gere:
(세네카, Hercules Furens 5:31)
illic dura carent aequora fluctibus, et qua plena rates carbasa tenderent, intonsis teritur semita Sarmatis, stat pontus, vicibus mobilis annuis, navem nunc facilis nunc equitem pati.
(세네카, Hercules Furens 8:13)
illic nulla noto nulla favonio consurgunt tumidis fluctibus aequora:
(세네카, Hercules Furens 8:17)
Perdomita tellus, tumida cesserunt freta, inferna nostros regna sensere impetus:
(세네카, Hercules Furens 14:1)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION