라틴어 문장 검색

Aeneas, miratus enim motusque tumultu, "Dic" ait "O virgo, quid volt concursus ad amnem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:10)
stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:3)
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:3)
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:1)
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:1)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:18)
" Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:14)
Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:8)
" Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:19)
At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:44)
Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis video gemitumque cadentum accipio!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:17)
Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION