라틴어 문장 검색

agendi de pace tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 209:1)
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub , quidam somno etiam strati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 225:1)
dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda quae ruinis strata erant concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 367:1)
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentes viae discurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:1)
Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 26:1)
Ambracia tumulo aspere subiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:2)
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:2)
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:1)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 257:1)
Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 271:1)
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:1)
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION