라틴어 문장 검색

alternis metulae surgunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo subita velut illati ruris imitatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:2)
iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:3)
Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:2)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
Num istic quoque immite et turbidum caelum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:1)
Forte accidit ut eodem die mane in advocationem subitam rogarer, quod mihi causam praeloquendi dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:1)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 26)
Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit - Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, Notaque purpureus tela resumit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b5)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:106)
turbida perversas induit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:2)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium vitae fertque feretque meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt, divitis audita est cui non opulentia Croesi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 323)

SEARCH

MENU NAVIGATION