라틴어 문장 검색

Inde petit tumulos exesasque undique rupes, Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:4)
latuisse sub alta Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:10)
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:3)
Sic tempore longo Immotos tripodas vastaeque silentia rupis Appius Hesperii scrutator ad ultima fati Sollicitat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:24)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Litora curva legit, primisque invenit in undis Rupibus exesis haerentem fune carinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:29)
Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:43)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
latis exire ruinis Quaerit, et impulso turres confringere vallo, Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:2)
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:11)
Ille ruenti Aggere consistit, primumque cadavera plenis Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes Corporibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:36)
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis Adtollit Titan, rupes Ossaea coercet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:38)
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes Arcanum ferale Magos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:8)
De rupe pependit Abscisa fixus torrens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:30)
montisque cavi, quem tristis Erichtho Damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION