라틴어 문장 검색

sane sciendum hoc ideo nunc fieri, quia certis consecrationibus solebant homines facere ut muniti essent adversus fortunae impetus, nec poterant mori nisi exauctorati illa consecratione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6945)
auro autem, quia solent habere laminas quasdam, ut et statuam ante aras aurata fronte iuvencum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3662)
aut quia apud maiores stantes texebant, ut hodie linteones videmus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
et potes in totidem classem convertere nymphas licet hoc mater deum fecerit, tamen hoc Veneri inputatur, quia eius gratia factum est, ut illo loco quas illi Philomela dapes, cum Procne fecerit, sed propter Philomelam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 831)
prooeconomia est, quia mox Camillam adloquitur, et ut hortans et incendens ceteros facilius nosceretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4892)
hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 381)
illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures in- pulerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 479)
bonum sit ideo optat, ut hoc signum bonum sit, quia ignis medius est et qui possit etiam nocere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1061)
et aeqvora ponti non sine causa addidit 'ponti', quia sunt et campi aequora, ut "ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4691)
maligni infecundi, quia malignum veteres exiguum dicebant, ut ipse alibi "quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1792)
et 'loquacibus' ideo, quia ex hominibus factae sunt, ut dicit Ovidius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4318)
subitum ac dictv mirabile monstrum res enim haec ex inproviso venit, ut apes ex bubus erumperent, quia praecepta Cyrenes tantum ad placandum numina pertinebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5531)
neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:4)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION