라틴어 문장 검색

"Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat?"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:13)
"An quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero, qui nulla commiserat, meminisse non potuit?"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:14)
Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 10:5)
Nonnulli quippe eorum, antequam ipsa pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis nec, utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo, quo illa solent, studio defensaverint.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:3)
An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:14)
Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:2)
sed tamen, utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:8)
Hic si quaerat aliquis quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit, utrum eloquium, respondebo:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:1)
utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem5)
Quae utrum adventura sit, utique incertum est.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem10)
Non ergo iam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 3:2)
An cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:3)
Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 16:1)
quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 1:2)
Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION