라틴어 문장 검색

si vagae Symplegades utraque premerent rupe.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:42)
vulnera et caedem et vagum funus per artus - levia memoravi nimis:
(세네카, 메데아 1:14)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)
[ustus angustas vagus inter undas.
(세네카, 메데아 10:34)
Iam vaga caelo sidera fulgens Aurora fugat.
(세네카, 옥타비아 1:1)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
quin Taenarii vincula ferri rupisse canem fama et nostris errare locis, mugisse solum, vaga per lucos simulacra virum * * maiora viris, bis Cadmeum nive discussa tremuisse nemus, bis turbatam sanguine Dircen, nocte silenti Amphionios ululasse canes.
(세네카, 오이디푸스 2:45)
Quid fari queam inter tumultus mentis attonitae vagus?
(세네카, 오이디푸스 5:1)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
vos qua Marathon tramite laevo saltus aperit, qua comitatae gregibus parvis nocturna petunt pabula fetae;
(세네카, 파이드라 1:5)
tua si gratus numina cultor tulit in saltus.
(세네카, 파이드라 1:24)
quid furens saltus amas?
(세네카, 파이드라 2:15)
compesce amoris impii flammas, precor, nefasque quod non ulla tellus barbara commisit umquam, non vagi campis Getae nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
(세네카, 파이드라 2:45)
natum per omnis scilicet terras vagum Erycina mittit, ille per caelum volans proterva tenera tela molitur manu regnumque tantum minimus e superis habet:
(세네카, 파이드라 3:2)
iuvit aut amnis vagi pressisse ripas, caespite aut nudo leves duxisse somnos, sive fons largus citas defundit undas sive per flores novos fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
(세네카, 파이드라 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION