라틴어 문장 검색

Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 29:2)
relativum est spatii hujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostris per situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio immobili usurpatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:3)
uti dimensio spatii subterranei, aerei vel caelestis definita per situm suum ad Terram.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:4)
Unde si Terra vere quiescit, corpus quod relative quiescit in Navi, movebitur vere et absolute ea cum Velocitate qua Navis movetur in Terra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:6)
Ut si Terrae pars illa ubi Navis versatur moveatur vere in Orientem, cum Velocitate partium 10010, et velis ventoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:9)
Ex positionibus enim & distantiis rerum a corpore aliquo, quod spectamus ut immobile, definimus loca universa;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:2)
Quietis proprietas est, quod corpora vere quiescentia quiescunt inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:2)
sciri autem non possit ex situ corporum ad invicem in regionibus nostris, utrum horum aliquod ad longinquum illud datam positionem servet, quies vera ex horum situ inter se definiri nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:5)
Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam quiescentia spectantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:4)
Debent corpora externa non solum tanquam quiescentia spectari, sed etiam vere quiescere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:5)
Alioquin inclusa omnia, praeter translationem e vicinia ambientium, participabunt etiam ambientium motus veros, et sublata illa translatione non vere quiescent, sed tanquam quiescentia solummodo spectabuntur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:6)
Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:5)
Igitur conatus iste non pendet a translatione aquae respectu corporum ambientium, & propterea motus circularis verus per tales translationes definiri nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:15)
At si ex usu definiendae sunt verborum significationes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:2)
propterea quod partes spatij illius immobilis in quo corpora vere moventur, non incurrunt in sensus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION