라틴어 문장 검색

ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장3)
quae ubi cognita et iam iamque Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장3)
desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintempestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens falsi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장5)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장8)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장7)
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장1)
vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores et in tempore rebellaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장4)
qui ut famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장5)
illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장5)
idque illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장7)
igitur Corbulo quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique diversos locos pariter invaderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장2)
ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION