라틴어 문장 검색

praesto fuere Luguduni victricium victarumque partium duces.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장7)
id ei Plancius Varus praetura functus, ex intimis Dolabellae amicis, apud Flavium Sabinum praefectum urbis obiecit, tamquam rupta custodia ducem se victis partibus ostentasset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장3)
Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam fractus animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장1)
sparsae per Italiam et victoribus permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장2)
Et <victas> quidem partis modeste distraxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장1)
suas legiones civili bello inexpertas, Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam virium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장2)
nam si vincimus, honorem quem dederis habebo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장7)
acriore hodie disciplina victi quam victores agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장10)
ipsis nec numerum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud victos animum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장5)
quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae legiones deceptae magis quam victae resurgere in ultionem properent, Moesici exercitus integras viris attulerint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장13)
equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam rebus adversis disiectam Vitellii aciem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장16)
iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장23)
has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma tractantium incusans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장8)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
nempe victas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION