라틴어 문장 검색

33. Victoria in hunc modum parta, rex complures equites banarettos creavit, tam in colli de Blackheath ubi locumtenens eius praelio vicerat (quo ipse equo vectus est ut ceremoniam illam praesens praestaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:1)
Solummodo spiritus nimis altos gerebat Henricus quam ut primus pacis mentionem facere sustineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:13)
Regibus enim istis duobus vel solo nutu se mutuo intelligentibus, res ita se habuit ut literae ex Hispania reperirentur atque ostenderentur quibus inter alios sermones circa tractatum matrimonii, Ferdinandus ad regem Henricum disertis verbis scripserat se securitatem nullam de liberorum regis in regnum succesione videre quamdiu comes Warwici in vivis esset, seque filiam suam in manifesta pericula et turbas mittere haud libenter sustenturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:6)
Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:5)
Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepius repetita, ista vincere queat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:8)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:3)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
neque natura aliter quam parendo vincitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:8)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
atque non disputando adversarium, sed opere naturam vincere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:7)
Natura enim non nisi parendo vincitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:2)
nosque non judicis, sed indicis personam sustinemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION