라틴어 문장 검색

Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장1)
Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu uelut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장9)
Duobus locis haud longe inter se castra faciebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장10)
Denique utrimque proelium nox diremit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장14)
ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adoleuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장7)
Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장11)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciuiam magis quam formidinem ostentabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장9)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장6)
Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장8)
Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장2)
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis nauibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장1)
Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장10)
Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION