라틴어 문장 검색

in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 612:1)
tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis collibus considere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 613:1)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent vituperarentne;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:2)
Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites alloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 661:1)
vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 671:4)
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum tranavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:1)
nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 729:1)
et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 733:1)
illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 9:2)
id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 40:1)
reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 111:2)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)
nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 133:1)
ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION