라틴어 문장 검색

ex iuventute Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopae, parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 496:1)
itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus, relictis quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque - non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocant - subito adventu praeter arcem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 536:2)
Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 538:1)
petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 20:1)
P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 26:1)
seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:2)
hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, ut absisteret incepto Philippus, effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 38:1)
qua minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 52:2)
sed magis fieri id placebat, quam, quomodo fieret, satis expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 107:2)
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit, satisne credendum super tanta re agresti censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 125:1)
pars magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 137:2)
ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 160:1)
sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum, si sustinerent obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 190:1)
nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem insanam superstantibus armatis praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION