라틴어 문장 검색

ita conviviis eorum et, quod poculis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장22)
me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:3)
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 123)
et mater cape maeonii carchesia b. ideo ponitur ('carchesia) Bacchi', quia Baccho, id est vino, impleri solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3793)
Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:5)
Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo [0462C] vase praefulgeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:4)
adsit laetitiae bacchus dator alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut socer arma Latinus habeto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7341)
et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae, tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 337)
et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7065)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
"Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt, frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta paelice nostros tam bene compositum sollicitare torum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권312)
Et pro poculo quidem nota res est vel ex ipso Virgilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 14:3)
Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:3)
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:7)
Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas euhoe, recenti mens trepidat metu, plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 191)

SEARCH

MENU NAVIGATION