라틴어 문장 검색

itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quem ad modum imperio aequato utantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 331:1)
Q. Fabio haudquaquam id placere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 334:1)
prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 336:2)
- nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium virium decessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 340:1)
tum Fabius primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, ita est inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 354:1)
Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 355:1)
ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 358:2)
castra cum Fabio iungamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 363:1)
ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, parentibus inquit meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantam debeo, tibi cum meam salutem omnium horum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 367:1)
ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 383:1)
omnium prope annales Fabium dictatorem adversum Hannibalem rem gessisse tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 384:1)
consules Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 389:1)
C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:1)
cum quattuor legionibus universis pugnari prospere posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 416:1)
et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 467:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION