라틴어 문장 검색

et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:2)
sed capita decollatorum auferentes, gavisi prospero eventu belli, in terminos Rames reversi sunt in tubis et buccinis, et in superbia magna castellum Arnolfi obsidentes quod versus Jerusalem in montanis ad [0661C] regionem tuendam, jussu catholici regis muris et moenibus aedificatum prominebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:2)
Eam vero naviculam, quae dromoni ad leviandum semper adhaerebat, Sarraceni in virtute sua abruperunt, quam etiam multis divitiis oneratam abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:6)
Unde sine mora Japhet reversus, quingentis equitibus in lorica et galea contractis, peditibus vero ad sex millia, Ascalonem in ultione suorum proficisci voluit, et usque ad locum Palmarum, quia est terminus castello Beroart, quod duobus milliaribus distat a civitate Ascalone, profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:2)
et ideo Jerusalem cum domino patriarcha, ultione suorum dilata, reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:4)
Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:5)
- Quomodo Tankrado victore Antiochiam reverso, filii principis occisi persecuti sint amicos Botheri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 45:3)
Dehinc post mortem Hugonis rex Baldewinus a Tabaria et terra Suet eodem anno, celebrato ibidem Natali Domini, Ptolemaidem reversus est anno regni sui octavo ut quiesceret a labore itineris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:1)
Jam quidem omnibus exploratis copiis et visis tentoriis, caute per devia et notas semitas ad societatem suorum reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:6)
quorum mox alii armis exstincti, alii capti et ad sexaginta abducti sunt, omnibus spoliis eorum de antro sublatis, cum asinis plurimis, bobus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:4)
- Rex adeptus victoriam, praeda onustus Jerusalem revertitur, et loca regni sui visitans consolatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 59:2)
Rex igitur his prospere gestis, cum omni manu sua et praeda, quam acceperat, regressus est usque ad torrentem Jordanis, Syros confratres et conchristianos e cunctis locis regionis congregans, et ad [0667C] sexaginta secum abducens propter metum Arabum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:1)
Haec fama tam crudelis in auribus regis jam de Tabaria Ptolemaidem reversi, ut innotuit, sexaginta viros armis et bello strenuos, navigio Japhet ad subveniendum civibus direxit, et ut eis nuntiarent, quomodo sine mora rex adunata manu eos subsequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:3)
Nam triginta ex inimicis in gladio ejus ceciderunt, et sexaginta abducti, alii diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:4)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION