라틴어 문장 검색

Ab aratro revocabitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:4)
Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:1)
multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:5)
Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte revocare et mereri clementia civicam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:1)
" Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:2)
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:1)
si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:2)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:5)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
revocare me nec debes nec potes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:9)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi, sed revocare !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:2)
revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur - , et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION