라틴어 문장 검색

In summa computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 8:1)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Itaque cum Castam accusarem nihil magis pressi, quam quod accusator eius praevaricationis crimine corruisset;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:2)
Accusatus est sub Vespasiano a privatis duobus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 1:2)
revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 2:2)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
egit ipse pro se nullo accusante.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 1:3)
Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
Egit Claudius Capito irreverenter magis quam constanter, ut qui senatus consultum apud senatum accusaret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:3)
Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:2)
quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:2)
Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION