라틴어 문장 검색

sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevierant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장6)
illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis aspicerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장9)
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장8)
vestri me pudet miseretque, adversus quos non proelium et acies parantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장3)
tot bellorum victores, apud Geldubam, apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장11)
alii nulla dedecoris cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장6)
Sequanorum prospera acie belli impetus stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장8)
nec deterruere ea munimenta Romanum ducem quo minus peditem perrumpere iuberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste, quem temere collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in virtute foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장11)
Media acies Vbiis Lingonibusque data;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장1)
ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius est, Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장11)
neque enim poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus tento- riis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장3)
si status imperii aut salus Galliarum in discrimine verteretur, debuisse Caesarem in acie stare, Canninefatis Batavosque minoribus ducibus delegandos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장6)
Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si pellerentur, parato perfugio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장2)
visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma et subito nubium igne conlucere templum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장2)
Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION