라틴어 문장 검색

Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:5)
Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:15)
Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:6)
Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:6)
Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:1)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Cumque hi qui cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus, noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:4)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:7)
Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:9)
Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:3)
Herona imperatrix de Constantinopoli misit legatos ad Karolum pacem confirmare inter Francos et Grecos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 21:2)
tunc venerunt legati imperatoris nostri de Grecia, qui prenominati sunt, et simul legati cum eis Grecorum cum honorificis vel imperialibus muneribus ad Aquis palacium ad colloquium imperatoris, et dimissi sunt cum pace.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 31:3)
Et postea mense Martio venit de Aequitania Ludewicus imperator ad Aquis palacium, et venerunt illic ad eum legati Grecorum et aliarum gentium ad pacem confirmandam inter illos et Francos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 33:4)
Ludewicus imperator direxit suum exercitum contra Sclavos, et adiuvante Deo victores extiterunt, et legati Grecorum venerunt ad imperatorem pacem confirmandam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION