라틴어 문장 검색

diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, nec levia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva versent et partes ut mundi totius extent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:8)
nam modice fluere atque uno posse aethera nisu significat Pontos, mare certo quod fluit aestu unum labendi conservans usque tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:4)
principio magnus caeli si vortitur orbis, ex utraque polum parti premere aëra nobis dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:2)
iamne vides quantum tenuis natura valere possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër coniunctus terris et nobis est animi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:11)
nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:5)
postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse vel exigua maioris parte brevique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:7)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diversis sidera ferri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:12)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION