라틴어 문장 검색

quippe erant qui Gn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장2)
quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장3)
quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe eiusdem licentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장6)
quippe sunt qui paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo amplius vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장7)
quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장6)
quod alioquin suum delictum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장9)
quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장3)
quippe bellum habere quam gerere malebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장2)
iturum quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장3)
quippe et propriis nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem servitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu provincias obtinentium arceretur foribusve eorum adsisteret, tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 31장2)
isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum abavum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장2)
quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장6)
nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello (quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis maris casibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장2)
accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장11)
quippe ultro metum intentabat, multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION