라틴어 문장 검색

ille per oppositos longe rimatus amarum Astaciden, totis animae se cogit in ictum relliquiis telumque iacit, quod proximus Hopleus praebuerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권329)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro, divisere aditus, omnique in limine saevus signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans, dira intus facies, vix Mavors ipse videndo gaudeat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권243)
Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H14)
Amare iuveni fructus est, crimen seni.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 029)
Dulce etiam fugias, fieri quod amarum potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 144)
Fortuna obesse nulli contenta est semel.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 183)
Malus etsi obesse non pote, tamen cogitat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 347)
Qui obesse, cum potest, non vult, prodest tibi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 69)
Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra super stitione perorantem reprehendistis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:1)
Sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:18)
Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam, quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:18)
Iam veniet tenebris Mors adoperta caput, Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, Dicere nec cano blanditias capite.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 135)
Tum miser interii, stulte confisus amari:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 928)
circumventum solum inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION