라틴어 문장 검색

at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장7)
inlustrium virorum feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장2)
et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:3)
fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:2)
litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:1)
feminis lugere honestum est, viris meminisse.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:6)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
cetera similes uno differunt, quod femina dominatur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:2)
idemque venatus viros pariter ac feminas alit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 3:5)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:1)
Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장7)
isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis puerisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION