라틴어 문장 검색

Et hoc quidem virtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor statuae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 3:1)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:1)
Cum in provinciam quaestor exisset, scribamque qui sorte obtigerat ante legitimum salarii tempus amisisset, quod acceperat scribae daturus, intellexit et statuit subsidere apud se non oportere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 2:1)
usque adhuc certe neminem ex iis quos eduxeram mecum, - venia sit dicto - ibi amisi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:4)
Ignosces, laudabis etiam, si cogitaveris quid amiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:1)
Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:2)
quam reparare quod amiseris gravius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:3)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 1:1)
amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 1:2)
Habet quidem Macrinus grande solacium, quod tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur quod amisit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 2:1)
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 10:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
Felices amabat, miseros tuebatur, desiderabat amissos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION