라틴어 문장 검색

inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:1)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, quinqueremibus Marcellus oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 434:1)
ita consilio habito, quoniam omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 446:1)
haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, peterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 509:1)
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:1)
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 531:1)
Bigerra inde urbs - socii et hi Romanorum erant - a Carthaginiensibus oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 534:2)
Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 90:3)
ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 125:1)
postero die ad oppugnandam arcem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 149:1)
cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION