라틴어 문장 검색

neque pugnaturi neque arma levaturi sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 154)
Cumque forti intencione pugnantes, arma celestis confortavit christianos;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1514)
et facto consilio in desertores arma corripuit et totam inter Albim et Wisuram Saxoniam populando peragravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:4)
et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:2)
Cumque ad hoc per Galliam atque Germaniam homines congregasset armisque ac ceteris ad usum necessariis rebus instructos per Frisiam ad locum destinatum ducere iussisset, Thrasco dux Abodritorum in emporio Reric ab hominibus Godofridi per dolum interfectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:2)
Condicta inter imperatorem et Hemmingum Danorum regem pax propter hiemis asperitatem, quae inter partes commeandi viam claudebat, in armis tantum iurata servatur, donec redeunte veris temperie et apertis viis, quae inmanitate frigoris clausae fuerunt, congredientibus ex utraque parte utriusque gentis, Francorum scilicet et Danorum, XII primoribus super fluvium Egidoram in loco, qui vocatur . . .
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 208:1)
Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
quem ceteri secuti non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia, uti gesta erant, aperuerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:4)
Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:4)
Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:17)
nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:8)
Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:5)
Humanam potuit anguis amare manum, Gracia longa uiri subitam mutatur in iram, Ira per anguineum dirigit arma caput.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:2)
Hic dolor in uulpem fabricat arma doli.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:4)
Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit, Ista quidem uestit aureus arma decor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION