라틴어 문장 검색

Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium15)
Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium16)
Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium22)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium28)
sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium50)
Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium86)
Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium109)
id vero, quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvu atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium119)
Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium138)
Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuvant excitando artificis ingenium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium140)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium144)
et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium159)
ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium171)
Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget, si modo (quod primum est) non memoriae soli sed rationi quoque insistit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium181)

SEARCH

MENU NAVIGATION