라틴어 문장 검색

At Michahel imperator Bulgaros bello adpetens haud prosperis successibus utitur ac proinde domum reversus deposito diademate monachus efficitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 223:1)
Pax, quae cum Abulaz rege Sarracenorum facta et per triennium servata erat, velut inutilis rupta et contra eum iterum bellum susceptum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 232:1)
Unde reversus generalem populi sui conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Hlotharium coronavit et nominis atque imperii sui socium sibi constituit, caeteros reges appellatos unum Aquitaniae, alterum Baioariae praefecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 244:1)
Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:3)
Contra haec Liudewitus nihil molitus munitione tantum castelli, quod in arduo monte construxerat, se suosque continuit et nec belli nec pacis vel per semet ipsum vel per legatos ullum cum eis sermonem habuisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:5)
Foedus inter nos et Abulaz regem Hispaniae constitutum et neutrae parti satis proficuum consulto ruptum bellumque adversus eum susceptum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 263:1)
qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:3)
pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:5)
indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:10)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:1)
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:5)
Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:2)
quem insecutus Odo rex, volens determinare bello finem discordiae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION